monumenta.ch > Hieronymus > 2 > sectio 6 > Psalmi, 85 > bsbClm6224.411 > sectio 12 > sectio 11 > sectio 2 > sectio > Isaias, 53 > sectio 8 > sectio 48 > csg457.103 > sectio 6 > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 2, 32, 5
Sed ecce nunc apud se homines dicunt: Nos iam Dominum et sermones eius non erubescimus: quia aperta eum voce profitemur. Quibus ego respondeo quod in hac plebe Christiana sunt nonnulli qui Christum ideo confitentur, quia cunctos Christianos esse conspiciunt. Nam si nomen Christi in tanta hodie gloria non esset, tot professores Christi sancta Ecclesia non haberet. Non ergo ad probationem fidei vox sufficit professionis, quam defendit a verecundia professio generalitatis. Est tamen ubi se quisque interroget, ut in confessione Christi se veraciter probet, si non iam nomen eius erubescit, si plena virtute mentis humanum pudorem subdidit. Certe enim persecutionis tempore erubescere poterant fideles, substantiis nudari, de dignitatibus deiici, verberibus affligi. Pacis autem tempore quia haec a nostris persecutionibus desunt, est aliud ubi ostendamur nobis. Veremur saepe a proximis despici, dedignamur iniurias verbi tolerare; si contingat iurgium fortasse cum proximo, erubescimus priores satisfacere. Cor quippe carnale dum huius vitae gloriam quaerit, humilitatem respuit. Et plerumque ipse homo qui irascitur discordanti sibi reconciliari appetit, sed ire ad satisfaciendum prior erubescit. Pensemus facta Veritatis, ut videamus quo iacent nostrae pravitatis actiones. Si enim membra summi capitis sumus, imitari eum cui connectimur debemus. Quid namque ad nostrae eruditionis exemplum Paulus egregius praedicator dicit? Pro Christo legatione fungimur, tanquam Deo exhortante per nos; obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo . Ecce inter nos et Deum discordiam peccando fecimus, et tamen ad nos Deus suos legatos prior misit, ut nos ipsi qui peccavimus ad pacem Dei rogati veniamus. Erubescat ergo humana superbia, confundatur quisque si non satisfaciat prior proximo, quando post culpam nostram ut ei reconciliari debeamus et ipse qui offensus est, legatis intervenientibus, obsecrat Deus.